Salpinx

Opus saeculi VI/V a.C.n..

Salpinx[1] (Graece σάλπιγξ) fuit instrumentum musicum inflatile Graecorum antiquorum, tubae Romanorum simile. Etiam Etrusci instrumento simili usi sunt. Inter antiquos salpinges vel tubae praesertim in bello ad signa canenda adhibebantur.[2] Athena dea, quae non solum artes colebat sed etiam bellica virgo erat,[3] salpinge canens saepe exponitur.[4]

Nexus interni

  1. Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre; Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "salpinx"
  2. Krentz 1991; Petretto 1995
  3. Ov., Met. 4.754.
  4. Egan 1979; Serghidou 2001.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search